- MARE Rubrum
- MARE Rubruma Graecis Erythraeum vocatur, et aliquando ab Indo fluvio ad mare Azanium intelligitur. Sed mare Rubrum, de quo in veteri Testamento mentio fit, proprie ab Anriquis sinus Arabicus dicitur, quod inter Africam, ubi Aegyptus et Aethiopia, ac Asiam, ubi Arabia, per 1200. mill. pass. et amplius se extendit. Israelitae mare Rubrum transierunt, tamquam aridam terram, quod experti Aegyptii submersi sunt; nuncque vulgo mer Rouge et mer de la Mecque vocatur a Gallis, Baudrand. Loydio Mare Rubrum, seu Erythraeum mare, in duos dividitur sinus, Persicum et Arabicum, in quos varii fluunt amnes; Dionysio Aethiopicum, Plinio et Melae Indicum, et Herodoto Persicum appellatur, inter Africam ac Taprobanam insulam Asiae, cuius meridionalem partem alluit. Strabo illud sub Atlantici nomine comprehendit. Huius pars, quae Persiam, et Arabiam Felicem lambit, Azanium apud Plin. appellatur l. 6. c. 24. Mar d'India â Lusitanis dicitur, ut quidam volunt. Maris Rubri vocabulum tam late apud bonos auctores extendi, fugit Guilandinum in suo de Papyro libello, ubi Eustathium reprehendit, quodscribat Indiam ad Rubrum Oceanum pertingere: Item Martinum Del Rio, apud quem male audit Seneca, quod dicat in Troad. Actu. 1. v. 11.Tepidum rubenti Tigrin immiscet freto.Sed hic error illis communis est cum his, qui mare Rubrum tantum pro Arabico sinu intelligunt; idque male. Indum enim, Tigrim, et Euphratem fluv. in Hunc sinum minime exonerari, cunctis pene notissimum est, eaque tamen in mare Rubrum se exonerare, apud classicos auctores luce clarius ostenditur. De Mari hoc cum Mari Mediterraneo coniungendo, Imperatores Turcici et Sultani Aegyptii, non unâ vice consilia agitârunt, ut vel Nilum Mari Rubro coniungerent, indeque in Mare Mediterraneum navigatio institui posset: vel ipsum Isthmum, qui utrumque Mare disiungit, perfoderent: sed irritô hactenus successu. Aliud fuit consilium Proregis Indici Alphonsi Albuquercii, qui Nilum ab Aegypto avertere constituerat, ductô alveô ex Abassia in mare Rubrum, ut ita Aegyptum sterilem et Turcis infructuosum redderet: verum negotio immortuus est. Vide Becmannum Hist. Orbis Terr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.